De Admirandis, Pag. 259
 
Vanini, De Admirandis

/p. 259/ DIALOGUS XLI.

De infantium facie larvato tegmine

obducta.

Alex

Honestissimae mulieres sunt, quae

tanquam ex tripode pronuntiant

optimi cum ominis praesagio me

in lucem prodijsse. I. C. – Quaenam

fuerunt auspicata tuae vitae

primordia? Alex. – Tenui mollique membrana

facies mea tanquam larva aut personato

tegmine obducta ad primum lucis intuitum

se spectandam exhibuit. I. C. – Quid inde? Alex

Magna me dexteritate ac successu omnia effecturum

vaticinantur. I. C. – Delirantium anicularum

fabella haec est. Alex. – Imo apud illustrissimam

heroinam Isabellam Lopez de

Noguera, matruam tuam, unicum pulchritudinis

speculum et honestatis exemplar, nec

non apud magnae existimationis primique

nominis Philosophos persuasio haec inolevit.

I. C. – Non auctoritatibus, ut legulei solent,

sed rationibus Philosophi certant.

Alex. – At quaenam ratio adduci potest cur

ego capite galea obducto prodierim? I. C. –

Provida mater Natura, ne attritu infans aliquid

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum